HISTORIA LIBRI GENESIS

CAPUT 22: De esu pomi, et statu post peccatum

#Gen. III

Vidit quoque mulier prius, quod lignum esset pulchrum visu, id est mundum, et ex odore, vel tactu notans, quod ad vescendum suave, comedit, deditque viro suo, forte praemonens verbis persuasibilibus, quae transit legislator brevitatis causa. Qui, et ei facile acquievit, quia, cum crederet prius mulierem statim morituram, juxta verbum Domini, et vidisset non fuisse mortuam, dictum hoc a Domino aestimavit quasi tantum ad terrorem, et comedit. Et aperti sunt oculi eorum, id est visu tale quid perceperunt, quod non ante, disconvenientiam scilicet nuditatis. Vel non de oculis corporis intelligendum est cum dictum sit: Vidit mulier lignum, etc. Non enim accesserunt ad lignum, quasi palpones. Sed oculis eorum, dicimus concupiscentiam et cognitionem ejus. Erant enim in eis naturales motus concupiscentiae, sed repressi, et clausi, ut in pueris usque ad pubertatem, et tunc tanquam rivuli aperti sunt, et ceperunt moveri, et diffundi, quos cum prius in se esse non sensissent, tunc experti sunt, et cognoverunt eos. Et sicut inobedientes fuerunt suo superiori, sic et membra coeperunt moveri contra suum superius, id est rationem. Et primum motum concupiscentiae contrarium rationi senserunt in genitalibus, et sua contra se moveri videntes, erubuerunt. Unde, et illa pudenda dicta sunt. Caetera quidem membra ad nutum hominis stant, aut moventur, pudenda non. Quia vero haec est porta propaginis, et inobedientia membrorum, quasi signum inobedientiae parentum scriptum est in porta. Et cognoverunt se nudos, id est disconvenire pudenda, id est erubuerunt videri pudenda. Tamen Josephus tradit scientiam cognoscendi se nudos, et intelligendi confusionem suam, habuisse ex esu ligni, quasi hunc effectum naturaliter habentis, dicens: Ista namque plantatio causa acuminis erat, et intellectus.